라틴어 문장 검색

interea cognovi multorum litteris atque nuntiis Hagnas Parthorum copias et Arabum ad oppidum Antiocheam accessisse magnumque eorum equitatum, qui in Ciliciam transisset, ab equitum meorum turmis et a cohorte praetoria, quae erat Epiphaneae praesidi causa, occidione occisum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 4 10:1)
pressa voce et temulenta, quod in civis indemnatos esset animadversum, id sibi dixit gravis auctor vehementissime displicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 6장 1:3)
Non recessit tamen miles, sed eadem exhortatione temptavit dare mulierculae cibum, done ancilla vini certe ab eo odore corrupta primum ipsa porrexit ad humanitatem invitantis victam manum, deinde refecta potione et cibo expugnare dominae pertinaciam coepit et 'Quid proderit' inquit 'hoc tibi, si soluta inedia fueris, si te vivam sepelieris, si antequam fata poscant, indemnatum spiritum effuderis?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 111:12)
iudicatio, an indemnatum, an tribunum a milite occidi oportuerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 318:2)
Ii primo coepere pessumum quemque et omnibus invisum indemnatum necare:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장53)
timebam mehercules ne exorasset ut aut indemnatus occideretur aut damnatus uiueret.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 20:3)
homo, inquit, adhuc indemnatus ut possim uiuere parricidas panem rogo.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem caederent. alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus occiso tyranno praemium acce 20:14)
inter duas acies Etrusci, cum in vicem his atque illis terga darent, occidione occisi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 575:1)
quia occidione prope occisos Volscos et Aequos movere sua sponte arma posse iam fides abierit, novos hostes quaeri;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 119:1)
T. Quinctius clamitat, cui rei capitalis dies dicta sit et de quo futurum propediem iudicium, eum indemnatum indicta causa non debere violari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 151:3)
tribunus supplicium negat sumpturum se de indemnato;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 152:1)
tum ancipiti malo urgente a proelio ad preces versi hinc dictatorem, hinc consulem orare, ne in occidione victoriam ponerent, ut inermes se inde abire sinerent Ab consule ad dictatorem ire iussi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 308:1)
quem enim provocaturum, si hoc indemnato indicta causa non liceat?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 628:1)
Maelio tribuno plebis, qui favore nominis moturum se aliquid ratus et Minucio diem dixerat et rogationem de publicandis bonis Servili Ahalae tulerat, falsis criminibus a Minucio circumventum Maelium arguens, Servilio caedem civis indemnati obiciens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 226:2)
modo duo praesidia occidione occisa, cetera cum periculo retineri;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 645:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION